Glose
Caput tuum.Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitae, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleae maris ferro circumcisae, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur.Canales,qui purpuram regis suspiciunt, sunt praecordia fidelium. Lana quae intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quaejuncta est canalibus,quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum parati, ut cum Christo resuscitentur.